- FRANCI
- FRANCIpop. Germ. quorum reg. Franconia, ampla, quae et Francia Orientalis, ad Gallicae Franciae discrimen, nominatur; qui in Galliam traicientes, illi nomen Franciae indidêrunt, fuêruntqueve propterea Galli deinceps Francesi dicti apud Italos, et alios. Fuêrunt et Franci in Germ. inferiori, prius Sicambri, Orosio teste, quorum opp adhuc Franken in ducatu Bergensi durat, seu in Comitatu Matchensi, teste H. Iunio. in Frisia quoqueve habitasse Francos testatut Procop. ubi Franeker urbs. Horum meminit Claud. de Laud. Stil. l. 2. Carm. 22. v. 243.Qui mihi Germanos solus Francosque subegit.Baudr. Franci comprehendebant Bructeros, Chaucos, Chamavos, Cheruscos, Chattos, Ansivarios, Dulgibinos, Chasluarios, Agrinvarios, Salios, Tencteros, et Usipios seu Usiperes, ex Cluv. occuparuntqueve totum tractum, a mari ad Rhenum, Imp. Rom. iam praecipitante. hadr. Vales. Franci, omnium Germ. gentium clarissimi, primas trans Rhenum sedes habuêrunt: quorum regio Francia appellata, nonnumquam communi vocabulo Germania, Sicambria quoque, atqueve a Romanis Barbaria; habebat ab Or. Toringiam et Saroniam, ab Occ. Rhenum, et Oceanum, a Sept. ibidem Oceanum German. vel Septentrionalem, a Mer. Alamanniam, et Sueviam, sive amnem Lonam. Ex his Rhenum accolebant Attuarii, Bructeri, et Chamavi, cum Saliis: Oceani littora tenebant Frisii, et Cauci. Interiora terrarum habitabant Amsivarii, Catti, aliiqueve, omnes in unum Franci votati, et nonnumquam Sicambri, quod veterum Sicambrorum agros possiderent. Huius Franciae meminêrunt Eumenius in panegyr. Auson in Mosella v. 434.Accedent vires, quas Francias quasque Chanaves,Anm. Marcell. l. 17. c. 8. Claud. Hieronym. Alii. Prospet item in Chron. quum Faramundum, Clodium, et Merovenum regnasse in Francia tradit. Postmodum cum Franci tres Galliarum Provincias, Belgicam, Lugdunensem, et Aquitaniam occupavissent, bifariam eas divisere, et partem quae orientem Solem spectat, et Rheno ac Mosa atqueve Scalde continetur, Austriam; partem quae ad occasum Solis vergit, et a Mosa ad Ligerim pertinet, neustriam appellavêrunt. Burgundiae, et Aquitaniae sua nomina servata. Septimaniae quoqueve vel Gothiae, atque Provinciae, postquam utraqueve regio Reguo Francorum accessit, verera vocabula sunt relicta: ut Aimoinus in praefatione Hist. Francicae c. 4. ante Annos 650. Hugo Floriacensis Monachus in l. 3. Hist. Ecclesiasticae, Sigebertus in Vita Sigiberti iunioris Austrasiorum Regis, aliiqueve scribunt. Sed licet Austrasii, et Neustrasii ex aequo Franci essent atqueve vocarentur, Austria et Neustria ex aequo Francia esset atqueve vocari soleret; tamem in Gestis Regum Francorum et in Appendice Chronici Fredegarii Neustrasii saepissime Franci appellari, et ab Austrasus eo nomine distingui solent: quasi Francorum appellatio Neustrasiis magis quam Austrasiis convenirer: Circa principatum Caroli Magni, cum Neustria; quae a Mosa ad Ligerim hactenus pertinuerat, imminuta, et Sequanâ ac Ligeri clausa esset; regio inter Sequanam, et Mosam iacens, quae Neustriae portio exstirerat, Francia dici occoepit. Eandem Ludov. Pius Aug eius fil. in divisione Regni inter filios, mediam Franciam viderur vocavisse, quod media iaceret inter veteris ac propriê dictae Franciae ambas provincias, neustriam iam imminutam, et Austriam: ubi hodieque est Ins. Franciae, l'Iste de France, etregiuncula citac Monasterium S. Dionysii, et Argentoilum Francia nuncupata, la France, veteris totius pro´vinciae nominis certissimum argumentum. Post mortem Ludovici Pii Aug. A. C. 843. tres eius filii, Lotharius, Ludovicus, et Carolus Regnum paternum inter se divisêre. Et Carolo quidem Occidentalia Regna cessêrunt, h. e. vetus Neustria seu Occidentalis Francia, a Mosa ad Ligerim, et Oecanum Britannicum, cum Aquitania tota, Septimania, et parte Burgundiae; Ludovicus Orientalia Regna obtinuit, nimirum totam usque ad Rhenum Germaniam, Norico seu Baioatiae suae adiungendam et citra Rhenum Nemetas, Vangionas, ac Mogontiacum urbes cum suo quamqueve pago: vini copia nobiles: Lotharius, qui maior natu ac Imp. erat, et Regnum Langobardorum atqueve Romam iam tenebat, medium inter utrosqueve Regnum sortitus est, partem Burgundiae, atqueve Provinciam. Provinciae quae accepit, ab Or. Rheno, et Alpibus, ab Occid. Scaldi et Mosa, Arari et Rhodano, a Mer. mari Gallico terminabantur. Tum Austriae et Neustriae nomina paulatim aboleri coepêre, et in usu esse desiêre. Carolus cognomine Calvus eiusque successores Reges Francorum Occidentalium dicti; eorum Regnum, Francia Occidentalis; eorum ditioni subiecti Franci Occidentales: Ludovicus eiusqueve successores, etiam post occupatum Lotharii regnum, Reges Francorum Orientalium nuncupati; eorum regio Francia Orientalis; incolae, Franci Orientales, multo latius Franciae Orientalis quam veteris Austriae; et Franciae Occidentalis quam priscae Neustriae appellatione diffusa. Luitprand. in l. 1. c. 6. Franciam Occidentalem semel atqueve iterum vocat Franciam Romanam, et absolute Franciam; Wippo in Vita Chunradi Aug. Franciam Latinam, de Ernesto ad Odonem Comitem confugienteloquens. Bruno quoqueve de bello Saxonico, Philippum eius nominis primum Francorum Occidentalium Regem, Latinae Franciae Regem appellavit, i. e. Franciae Romanae seu Gallicae, lingua Romana seu Ltina corrupta vulgarive, nimirum Gallica utentis. Linguam autem Romanam Nithardus opponit Linguae Teudiscae, vel ut Ftodoatd. loquitur, Teotiscae linguae: et linguam Romanam Francis Galliam incolentibus tribuit; linguam Teudiscam, i. e. Teutonicam Germanicamve Transrhenanis: et in Vita S. Bernardi Franci Occidentales populus linguae Romanae appellantur. In Chronico Laureshamensi eadem ratione Gallicana Francia dicitur nostra, et Rutpertus Rex Gallicanae Franciae, Henrico Saxone apud Ortivos Francos Germanosque regnante, h. e. Rotbertus Regis Caroliaemulus, pater Hugonis Magni avus Hugonis Regis. Appendix Reginonis Regnum Occidentalium Francorum in A. C. 921. Franciam superiorem, in A. C. 939. Galliam Romanam vocat, i. e. Galuvaliam seu Galliam lingua Romana seu Gallica corrupta utentem; cum Franci Ortiviintra Gallias pletiqueve Germanice loquerentur. Frodoard. more ceterorum scriptorum Gall. Franciam Occiduam seu nostram semper Franciam absolute vocat, et in A. C. 954. Burgundiam, et Aquitaniam partes eius facit; Reges vero Orientalis Franciae sive Germaniae Henricum, et Ortonem, Reges Transrhenenses appellat, licet Regnum Lothariense amplum, et nobile citra Rhenum obtinerent. Auctor etiam libri de Vita Ludov. Pn Aug. in A. C. 829. Franciam Germaniae, et Francos Germanis; in A. C. 833. Franciam una cum Burgundia, et Aquitania Germaniae opponit his verbis, Populitam Franciae quam Burgundiae, nec non Aquitaniae, sed et Germaniae coeuntes, de Imp. infortunic querebantur. Ubi Francia dicitur Neustria, et Austria: nomine Germaniae omnes Transrhenanae regiones ditionis Francicae designantur. Vicissim et qui in Germania rerum potiti sunt, Francorum Regum nomen diu usurparunt, non solum post divisa inter tres Ludov. Aug. filios Regna Francorum, sed etiam post rEgiam Caroli Mag. progeniem in Germania exstinctam, sive post Regis Ludovici Arnnifi Aug. filii obitum: et scriptores Germani, ut Principes Gall. Reges Francorum Occidentalium; sic Dominos suos Francorum Orientalium Reges, saepe et Reges Francorum absolute appellavêrunt. In Antiquitatum Fuldensium l. 1. Dominus Ludov. Francorum Orientalium Rex passim vocatur Ludov. Pii fil. Rex Germaniae, Lotharii Aug. et Caroli Calvi frater Otfrido in Odario, Ludov. Orientalium Regnorum Rex; in Annalibus Bertinianis passim Ludov. Rex Germaniae. Regino in A. C. 880. et Annales Mettenses Arnlfum, Ludovici huius ex Carolomanno filio nepotem, Imperii Francorum sceptra suscepisse scribunt, i. e. Franciam Orientalem, seu Regnum Germaniae Regnumque Lotharii. Witichindus in l. 1. ultimum Carolorum apud Orientales Francos imperantium Lothouvicum Arnulfi fil. fuisle ait. Henr. Ottonis pater, cognomine Auceps, Magnificentissimus Rex Francorum Orientalium nuncupatur. Otto ipse in Chronico Laureshamensi Dei Gratiâ Regem Francorum et Longobardorum, et Patricium Romanorum, sicut olim ante Imperium Carolus Mag. sese appellat: Otto Francorum Reae, Ω῏τος ὁ τῶ Φράγγων Βαςιλευς, a Cedreno dictus in Constantino Porphyrogenito; a Constantino ipso Aug. Otto Magnus, Rex Franciae, Saxoniam complexae: quum ait, partem Chrobarorum sedes cepisse prope Franciam, et Ottoni Magno, Regi Franciae parere: ὑπόκεινται δὲ Ω῎τῳ τῷ μεγάλῳ Ρ῾ηγὶ Φραγγίας καὶ τῆς Σαξίας. Apud Witichind. in l.1. dicitur Henr. moriens Oddonem fil. fratribus, et omni Francorum Imperio praefecisse: quod et l. XI. initio, Imperium Francorum appellat, i. e. Regnum Franciae Orientalis vel Germaniae, una cum Regno Lotharii in Gallia. Idem de Ottone isto Rege electo, ab Antistite ungendo coronandoqueve sic loquitur, Procedit Pontifex cum Rege, tunica stricta more francorum induto. Nimirum Regem Francorum Orientalium, cum coronaretur, Francicâ veste uti oportebat. Angusta autem vestis veterum Francorum erat, et singulos artus exprimebat, ut Sidon. docet,Strictius adsutae vestes procera cocrentMembra virûm etc.Imo scriptores Galli atque Graeci non solum totum Francorum Regnum, quale sub Carolo Mag. erat, qui utramqueve Franciam renebat, sed etiam singulas eius partes ac provincias Franciam, etearum Tetrarchas Francorum Reges passim appellavêre. Hoc et priscorum edictorum, et legum, hoc et veterum epistolarum atque nummorum inscriptiones docent: Constantinus Porphyrogenitus in l. de administrando Imperio c. 28. Franciam, et Francos circa Aquilciam et alia loca provinciae Venetae ponit, et quasi vivo Attila Rege Hunnorum, haec Italiae regio a Francis obtineretur, eam Francias velut per anticipationem vocat, et Attilâ totam Franciam vastante (πάςας τὰς Φραγγίας) Francos ex Aquileia, et aliis Franciae castris fuigisse prodit. Idem in c. 29. Lud. Aug. Lotharii Aug. fil. Imp. Ludov. Pii nepotem, Caroli Mag. Aug. pronepotem, qui Regnum Longobardorum, et Prov. partemqueve Burgundiae cum urbe Roma obtinebat, Ludoicum, et Doloicum Ducem Franciae appellat; Λοδόηχον τὸν Δοῦκα Φραγγίας, nec non Regem Franciae, Δολόηχον τὸν Ρ᾿ῆγα Φραγγίας. Ex quo apparet, Longobardiam in Italia, provinciam, et Burgundiam in Gallia Franciae nomine ab eo defignari. Longobardiam tamen a Francia distinxit Carolus mag. quum Regem Francorum, et Longobardorum se ipse suis in epistolis appellavit, atqueve ita ab Episcopis urbis Romae in litteris est nuncupatus; et quum apud Eginhardum thesauros suos, vestes et suppellectilem divisisse dicitur. A. C. 811. regni sui in Francia 43. in Italia 36. Imperii II. in Italia, i. e. in Longobardia, quam Carolus a Francia, i. e. a Gallia Germaniaqueve distinguit. Idem autem Imp. Constantinus, quum in c. 26. scribit, Carolum Mag. regnasse in magna Francia, Κάρουλος ὁ μέγας ἐβαςίλευςε ἐις την` μεγάλην Φραγγίαν: quum ait Ludov. Regem Prov. ac partis Burgundiae, Regis Bosonis fil. ex magna Franciae profectum, Papiam obtinuisse, Longobardiam Franciae ditionis Regnum, cuius caput et sedes Reg a Ticinum vel Papia erat: quum in c. 29. tradit, Ludov. Aug. Imp. Lotharii fil. quem Lodoechum Regem vocat quosdam in Magnam Franciam relegare voluisse, quam et Franciam nuncupavit: nomine Magnae Franciae Galliam praecipuam, ac nobilissimam Regni Francorum partem, Regumqueve sedem, ac Galliae provincias Burgundiam, et Provinciam haud dudie designat. Franci ergo absolute, et Franci Orientales dicti sunt, post divisum inter Catoli Mag. nepotes Regnum, per annos circiter 400. Lotharienses, et Germani Transrhenani cum finitimis populis: et qui apud eos regnabant, nunc Reges Francorum, nunc Francorum Orientalium Reges nuncupari usque ad Frider. Abenobarbum Aug. qui A. C. 1190. periit. Quo mortuo, Francorum et Franciae appellatio paulatim apud Germanos, deficiente Imperio exolevit, ut solis Principibus Franciae Occ. quorum semper iam inde a Clodoveo fuerat, nobilissimus Regum Francorum titulus constanter inhaereret. Sed et regionem Germ. Franconiam, quae pars vet. Alamanniae fuit, circa ripas Nicri, et Maeni iacens, olim Franciam Or. quoque, et saepe absolute Franciam, ac nominibus Germ. Austriam, et Ostrofr anciam, nec non Franciam Teutonicam, quod in Germ. posita esset, nuncupatam fuisse, constar. Cuius prov. Ducatusqueve Gesta B. Kiliani Scoti, Theodorici Reg. aequalis, primum meminêre, in quibus Gozbertus nobilissimus Dux Or. Francorum, ibidem et Australium vocatorum, apud quos castellum erat Wirziburgum, fuisse dicitur. Hanc Saxoniâ, Danubio, Rheno et Salâ terminari prodit Eginhard. in Vita Caroli Mag. ita ut ei non Francones modo, sed etiam Cattos et Toringos, finitiomosque populos attribuere videatur. Veteris autem Alamanniae partem Franci Orientales vel Francones obtinebant. Hic notandum, Francorum Or. seu Austrasiorum Franconum ve unum ab origine prima ducatum fuisse, eumque Transrhenanum: sed postea divisis inter Lud. Pii tres filios regnis, cum Ludovico Rege Germ. Nemetae, Vangionae, ac Mogontiacum in Gallia propter vini copiam una cum tota Germ. cessissent, Franciam Or. Franconiamqueve in duos Ducatus esse divisam, Transrhenanum unum, alterum Cisrhenanum, utrumqueve Ducatum Francorum dictum. Qui nobilitate inter Francos cum Or. tum Occid. excellebant, lege Salica Francicaqueve utebantur, eamqueve iampridem exoletam, ac fere ubiqueve abolitam, ambitiose servabant, tamquam cerrum originis suae, et vetustatis familiae argumentum, et eam ob rem Salici cognominabantur, Nobilissimi Francorum, qui Salici dicuntur, hodieque lege Salicâ utuntur; ut Otto Frisingensis in l. 4. ante An. 500. tradidit Franci olim in commune vocabantur a Germanis thi Frankon, qui nunc die Franken. A Frankon Francones dicti pro Franci. Inde Franco Tungrorum Ep. nomen accepit, qui Caroli Calvi aequalis fuit. Inde etiam ad Maenum fluv. villa Regia vel publica Franconofurt, alias Franchonofurth, Franconoford, Francnofort, Franconifort, Franckenevurt, et Frankenoford, alibi aliter in vereribus Annalibus ac Chromcis nuncupata est, ranquam Franconum furtum vel fordum, i. e. Francorum vadum. A Francis quoqueve derivata nomina propria, Francio, Francilio, Francolus, ac demum Franciscus, corrupte pro Francicus: sicuti Francisca dicta est securis vel bipennis pro Francica, equi Hunnisi pro Hunnici, Dacisci pro Dacici, Threcisci pro Thracibus. Regio Germ. ad Maenum, et Nicrum iaceus, dicta est ante annos fere mille Francia Or. aut etiam absolute Francia, cum pars fuerit veteris Alamanniae, non autem prisca sedes Francorum, forte propter colonias Francicas eo deductas. In quibus eminuit Franconofurtum, aut Francofordia, de qua vide infra. Ad Francos Occidentales revertor. Franci hi, post subactam Galliam, exemplum ceterarum Gentium, quae in prov. Imp. Rom. similiter consedetant, secuti, divisione terrarum cum Gallis factâ, suam quisque agti partem accepêre, liberis suis heredibusque cessuram. Hi omnes simul ac iussi convocatiqueve erant, ad bellum proficisci consueverant, nec ullus militiae vacationem habebat. Qui sine legitima causâ a bello abfuerant, pecuniâ multabantur. Hinc in ver. Chronicis Annalibusque Rerum Francicarum, Exercitûs Francorum saepe fit mentio. Propterea, quod Regum horum exercitus ex Francis praecipue constabat; penes Francos regni vires, et copiarum erant; Franci bellantium pars melior et maior habebantur: ita ut etiamsi omnes Francicae ditionis populi saepe una militarent, et ad militares ac civiles Palatinasque dignitates nullo discrimine promoverentur, Galli, Borgundiones, Alamanni, ceteriqueve; non ab aliis tamen quam a victrice, etrerum domina ac semper ad Bellum parata natione Francorum exercitus dicetetur. Ob id igitur Franci tributorum ac vectigalium habebant immunitatem: Nimitum quorquot ingenui, et liberi erant; servi non item, quorum in singula capita tributum imponebatur. Quare Audonem, qui Regi Chilperico persuaserat, ut ipsos pro servis haberet, et ab ipsis, tamquam a mancipiis tributa exigeret, spliavêre, fortunis, et interficere conati sunt. SicFranci antea Parthenium, qui Theodeberto Austrasiorum Regi auctor fuerar, ut ipsis tributa quae pendere non solebant imponeret, Rege mortuo saxis obruerant. At Galli quos Romatios vocabant, quales stante Imp. Rom. fuerant, qualesque a Sidonio, a Salviano, aliisqueve describuntur, dominantibus in Gallia Francis tributarii permansêre: eorumqueve, sicut antea, sub Francis agri censebantur. Hinc Francum alodem (Franc-alcu) vocavêre fnndum omnem, quem homo Francus a maioribus sibi transmislum, optimo iure, et summa immunitate possidebat: ex quibus aliquot etiamnum supersunt, eo nomine atqueve ea immunitate gaudentes, cum maiores, qualis Vicecomitatus Torinnae est, tum minores. Hinc libertum Adfrancitum dixêre, Affranchi, in libertatem asserere, Adfrancire, Affranchir: cuniculorum foslores, et sagittarios, ob magnas immunitates quibus fruebantur, alteros Francos Talparios, Francs Tanpins; alteros Francos Sagittarios, Francs Archers; et eandem ob causam ut Francos vel Francicos alodes, les Francs alcus, sic Franca feuda, les Franc fiefs nuncupavêre. Qui creditam pecuniam solvit, Francus et quietus esse dicitur, Franc et quitte, i. e. liber ac securus. Ipsi Reges Pompelon. et Aragon. in litteris datis A. C. 1090. et 1129. aliilqueve Francos, nec non Francs pro liberis hominibus immunibusqueve accipiunt. Francitates Hispani pro immunitatibus hodiequeve habent, et cum privilegiis libertatibusque coniungunt, quas ipsi Franquezas, Angli Franchisez et Fraunchises, Gall. Franchises vocitant. Francice soqui, parler Franchement, idem etiamnum Gallis est, quod libere loqui: et Francitas vel Francicia, Franchise dignam ingenuo vitro libertatem simplicitatemqueve apud illos significat. Hodieque Germani vulgo dictitant, die freye Franken, i. e. Franci liberi, ut Cluv. in l. 3. de antiq. Germ. c. 20. scribit. Franci ergo, h. e. liberi dicti sunt, quod prae ceteris Germanis libertatis suae et immunitatis patriae essent amantissimi ac tenacissimi. A Francis deductum verbum Francire, Franchir, pro transsilire: ut Franchir le pas, h. e. difficilem locum saltu superare; Franchir le fosse, i. e. fossam transsilire; Franchir le saut; q. e. saltum periculosum atqueve arduum non teritare modo, sed exsequi Francicâ alacritate. Nimirum Gens Fraucorum, ut fortis, audax et aspera; ita velox inprimis, pernix atque agilis erat, quemadmodum Praefatio legis Salicae docet. Apollin. Sidon. in Panegyr. Imp. Maioriano dicto scribit, ludum esse Francis, in hostem intortam hastam saltu praevenire,Excussise citas vastum per inane bipennes,Et plagae praescisse locum, clypcosque rotareLudus et intortas praecedere saltibus hastas,Inque hostem venisse prius.Apud Cassiod. Variar. l. XI. Ep. 1. dicuntur Franci praecipitatis saltibus proelia semper Gentibus intulisse. Omitto Salios, qui Francorum populis ab Amm. Marcell. l. 17. c. 8. aliisqueve scriptoribus adnumerautur, a saltu, et agilitate artuum, exemplo Saliorum apud Rom. nomen invenisse, quos Salios nostros pede valere, h. e. cursu et saltu ait Sid. In l. 7. Chronogr. MS. qui falso 11. inscribitur, haec habentur: O quantus dolor, et planctus Christi cultoribus, quod iugo Gentilium subiciantur colla Fidelium; tyrannis Turcorum virtus olim victoriosa Francorum. Dicuntur enim Franci quarumcumque Gentium ibi degentiunr Christiani. Loquitur auctor de captis a Salahadino Hierosol. cum Rege Guidone de Liciniaco. Nimitum, et Saraceni, et Turci, et Or. fere omnes, Christianos Occiduos, qui in Sytia sedem ceperant, cuiuscunqueve Gentis essent, promiscue Francos appellitabaut, quod horum maxime viribus Regnum Hierosol. subactum ac Tureis ereptum fuerat. Hinc Pirrhus, qui Europaeis Antiochiam tradidit, cum paucos se ad rem exsequendam habere quereretur, dixit: Μικροὺς Φράγκους ἐ.χομεν, paucos Francos habemus i. e. paucos milites ex Occidentalium exercitu, paucos adiutores. Not. Gall. Vide et infra: uti de gentishuius priscae consuetudinis nummaria libra, aureo argenteoqueve solido, denario item, seu Esterlingo, origine nummi, quo et ipsi et vicinae gentes in hunc diem utuntur. Vide egregie disputantem Ioh. Frid. Gronov. l. de Pec. vet. Eosdem olim omnes praeter Regem circumtonsos fuisse, discimus ex Agathia. Quod tonsurae genus, περίτροχον, vel περιτρόχαλον Graecis dictum et alias plerasque gentes, quae Imp. Rom. lacerarunt, usurpasse verisimile est. Sane in exercitu Gulielmi Siculi, qui tempore Andronici Comneni in Thessalonicenses acriter saeviit, pletosque ἀποθριχθῆναι περιτρόχαλα, Nicetas auctor est. Olim vero pueros delicaros, Dio Chrysost. de Regno Orat. 2. item meretrices, Hesych. sic tonderi solitas, docent; Lege Dei prohibitâ re olim Iudaeis, uti discimus ex Levit. c. 19. v. 27. Casaub. auSuet. Octav. c. 45. circumtonsam matronam ministrasse compererat. Vide quoqueve supra in voce Circumtonsi. De eorundem prisca migratione in loca Tencterorum et partim Chattorum, usque ad Moeniripam et Salam fluv. de alia in Germaniam II. et utriusque Belgicae partem: de eorum adversus Alemannos victoria, apud Talbiacum: de origine nominis, et Dynastia Impp. Francicorum: de lingua illorum. quae Germanica olim et pluribus agit B. Rhenan. Rer. Germ. Nov. Antiqq quem si placet vide, simulque ad cum Notas insignes Cl. Ortonis IC. p. 128. 194. 255. 333. et 362. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.